monumenta.ch > Ambrosius > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, In Psalmum David CXVIII Expositio, 22, 14
Sed quia Graecus habet, Εἰσελθέτω ἀξίωμά μοῦ, hoc est: Intret dignitas mea; licet potuerit et scriptor errare, et fecerit ἀξίωσις, hoc est, deprecatio: tamen hoc quoque explanemus, ut possumus. Nempe cum hominem regem rogas, dicis ut contemplationem habeat honoris tui, tangat eum tuae contemplatio dignitatis; ut aut misereatur, si venia est postulanda: aut deferat pro ordine dignitatis. Et quid dicam, rogas? Sic unusquisque ingreditur, ut dignitatibus deferatur. Recte ergo et devotus Deo dicit: Intret dignitas mea coram te. Habet et Christianus dignitatem suam, qui tanto imperatori militat.